explorare deliberare; superius namque multa poposcerat
|
1.77.1
|
Iuno. hoc ergo dicit: tuum est deliberare, quid velis. {⁴³aut certe
|
|
aperire vel pensare, quale sit desiderium. alii explorare Iovis animum;
|
|
aut certe 'explorare' explanare; aut certe statuere, an aequum sit quod
|
|
petis, tuus enim hic labor est.}⁴³ mihi ivssa capessere fas est
|
5
|
figura est litotes, quae fit quotienscumque minus dicimus et plus
|
|
significamus per contrarium intellegentes, ut hoc loco non ait: licet
|
|
mihi inplere quae praecipis, sed nefas est non inplere quae iusseris.
|
|
item "munera nec sperno", id est libenter accipio. {⁴³mihi ivssa
|
|
capessere fas est] hoc secundum ea quae aliter dicuntur, aliter audiun-
|
10
|
tur dictum est. [nam] cum dicit non se posse <non> inplere quae Iuno
|
|
praecipiat, nefas tamen putat [non] inplere praecepta. 'mihi' sane
|
|
ultima syllaba produci debet, quia hoc casu omnia vel nomina vel pro-
|
|
nomina vel participia in ultima syllaba produci debent. 'capessere'
|
|
autem est saepe capere.}⁴³
|
15
|