| tv mihi qvodcvmqve hoc regni rediit ad physicam ratio- | 1.78.1 |
| nem. nam motus aëris, id est Iunonis, ventos creat, quibus Aeolus | |
| praeest. dicendo autem 'quodcumque' aut verecunde ait, ne videatur | |
| adrogans, aut latenter paene iocatur poeta; quis enim potest ven- | |
| tos, id est rem inanem tenere? {⁴³tv mihi q. h. r.] hoc ad illud | 5 |
| respondet 'namque tibi divum pater atque hominum rex'. qvodcvm- | |
| qve h. r.] quia ipse rex sub alieno imperio est. 'quodcumque' ergo | |
| quod 'clauso ventorum carcere regno', nec in mea manu est nisi iusso | |
| ventos emittere.}⁴³ iovemqve concilias hysteroproteron in sensu. | |
| non enim Iuppiter conciliatur Aeolo, sed Aeolus Iovi, quasi supe- | 10 |
| riori. conciliantur autem novi, reconciliantur antiqui. |