| tv das epvlis accvmbere divvm hoc est, tu me deum | 1.79.1 |
| facis. duplici enim ratione divinos honores meremur, dearum con- | |
| iugio et convivio deorum. unde et in bucolicis "nec deus hunc | |
| mensa, dea nec dignata cubili est". {⁴³sane 'epulis accumbere' | |
| secundum sui temporis consuetudinem dixit; nam olim sedentes vesce- | 5 |
| bantur, sicut ipse meminit "gramineoque viros locat ipse sedili" et | |
| "perpetuis soliti patres considere mensis". et apud Homerum | |
| sedentes dii epulantur.}⁴³ |