| ferat adferat, id est nuntiet. memoret qvae sit fidv- | 2.75.1 |
| cia capto aut dicat quae tanta sit in captivo fiducia, ut audeat | |
| dicere 'et super ipsi': aut certe 'memoret' est meminerit, ut signi- | |
| ficet, meminerit in captivo {⁴³per}⁴³ veriloquium vitae esse fiduciam. | |
| unde et responsio talis est 'fatebor vera'. alii 'memorem' legunt, | 5 |
| ut sit sensus, hortabamur ad loquendum memorem, hoc est qui | |
| diligenter factionis suae meminerat. {⁴³memoret qvae sit fidvcia capto] | |
| vel [ut] memor sit, quid in captivo victori liceat, vel 'quidve ferat me- | |
| moret', id est quid afferat dicat, ut simpliciter accipiatur quod sequi- | |
| tur, quid illud sit quod ei fiduciam apud hostes capto pariat, ut putet | 10 |
| a Troianis sibi esse parcendum.}⁴³ |