| fverit qvodcvmqve id est quicumque me sequitur even- | 2.77.1 |
| tus. {⁴³fverit qvodcvmqve] sive miseratus vitam concedere volueris, sive | |
| non. est autem parenthesis, et respicit ad illud 'memoret, quae sit | |
| fiducia capto'. suspendendum ergo 'rex'. sane 'quodcumque' vetusta | |
| voce mortem significari Lucilius docet in XII. "hunc, si quid pueris | 5 |
| nobis me et fratre fuisset", hoc est, si mors vel me vel fratrem | |
| oppressisset. ergo ut quidam volunt urbane animum hominis mortem | |
| contemnentis ostendit. 'vera' inquit, ut et falsa, quae postea dicturus | |
| est, vera credantur: ideo primo a veris coepit. ordo autem est, fate- | |
| bor cuncta vera, neque me Argolica de gente negabo. quod sciebant | 10 |
| Troiani confessus est, ut ei de ceteris crederetur.}⁴³ |