| hoc primvm hoc maximum est {⁴³vel principale}⁴³ apud me, | 2.79.1 |
| verum dicere. {⁴³<vel> hoc primvm 'fatebor' subaudis. nec si mise- | |
| rvm fortvna sinonem finxit quidam ita intellegunt: si me Fortuna ad | |
| hanc miseriam perducere potuit, non valebit etiam stultum facere, ut | |
| putem me mentiendo proficere.}⁴³ sinonem Autolycus quidam fur fuit, | 5 |
| qui se varias formabat in species. hic habuit liberos Aesimum, | |
| unde natus est Sinon, et Anticliam, unde Ulixes: consobrini ergo | |
| sunt. nec inmerito Vergilius Sinoni dat et fallaciam et proditionis | |
| officium, ne multum discedat a fabula, quia secundum Euphorionem | |
| Ulixes haec fecit. {⁴³sinonem melius, quam si 'me' dixisset; solet | 10 |
| enim et in nomine quaedam esse emphasis, ut "et quisquam | |
| numen Iunonis adoret".}⁴³ |