| mihi multi posterioribus, multi primis iungunt; unus | 2.132.1 |
| tamen est sensus. parari infinitus modus pro indicativo. et est | |
| figura propria historiographorum, ut Sallustius "equitare, iacu- | |
| lari, cursu cum aequalibus certare"; ut poetarum propria est | |
| "nuda genu" et "torvum clamat". quod autem | 5 |
| ait Cicero "bellicum canit" non est figura, sed sermo naturalis; | |
| est enim soni nomen. {⁴³quidam sane 'parari' pro 'parabantur' acci- | |
| piunt et ad omnia hoc subaudiunt.}⁴³ |