| effvgia et 'fuga' dicimus et 'effugium', sicut 'lana' et | 2.140.1 |
| 'lanitium', ut "si tibi lanitium curae". hinc est 'aequitas' et | |
| 'aequum'. {⁴³sed hic dicendo 'effugia' verbo sacrorum et ad causam apto | |
| usus est. nam hostia quae ad aras adducta est immolanda, si casu | |
| effugeret, 'effugia' vocari veteri more solet; in cuius locum quae suppo- | 5 |
| sita fuerat, succidanea; si gravida fuerat, forda dicitur; quae sterilis | |
| autem est, taurea appellatur: unde ludi Taurei dicti, qui ex libris | |
| fatalibus a rege Tarquinio Superbo instituti sunt propterea, quod omnis | |
| partus mulierum male cedebat. alii ludos Taureos a Sabinis propter | |
| pestilentiam institutos dicunt, ut lues publica in has hostias verteretur. | 10 |
| cvlpam hanc vel quod fugi, vel quod me defensorem Palamedis | |
| dixeram.}⁴³ piabvnt expiabunt: et τῶν μέσων est; nam plerumque | |
| et impiare significat. {⁴³hic tamen 'piabunt' bene addidit, quia nisi per | |
| sanguinem diis accepta hostia non est: quod merito ex persona Sinonis | |
| inducitur, quia fatetur sacra per suam fugam fuisse violata. et vult | 15 |
| etiam beneficii sibi debitores esse Troianos, quod interim Graeci able- | |
| gati sunt.}⁴³ |