| {⁴³qvod te per svperos propter quod. et finita narratione sub- | 2.141.1 |
| iungit epilogos; neque enim quae non putaret credituros argumenta | |
| subicere debuit. sane per huius modi preces ostendere vult vera se | |
| dicere. conscia nvmina veri bene medium tenuit; †nam ea numina | |
| invocans, quae sunt conscia numina veritatis, quia et pontifices dicunt, | 5 |
| singulis actibus proprios deos praeesse. hos Varro certos deos appellat.}⁴³ |