| laocoon ut Euphorion dicit, post adventum Graecorum | 2.201.1 |
| sacerdos Neptuni lapidibus occisus est, quia non sacrificiis eorum | |
| vetavit adventum. postea abscedentibus Graecis cum vellent sacri- | |
| ficare Neptuno, Laocoon Thymbraei Apollinis sacerdos sorte ductus | |
| est, ut solet fieri cum deest sacerdos certus. hic piaculum commi- | 5 |
| serat ante simulacrum numinis cum {⁴³Antiopa sua}⁴³ uxore coeundo, et | |
| ob hoc inmissis draconibus cum suis filiis interemptus est. historia | |
| quidem hoc habet: sed poeta interpretatur ad Troianorum excusa- | |
| tionem, {⁴³qui hoc ignorantes decepti sunt. alii dicunt quod post con- | |
| temptum semel a Laomedonte Neptunum certus eius sacerdos apud | 10 |
| Troiam non fuit: unde putatur Neptunus etiam inimicus fuisse Troia- | |
| nis, et quod illi meruerint, in sacerdote monstrare: quod ipse alibi | |
| ostendit dicens "cuperem cum vetere ab imo structa meis | |
| manibus periurae moenia Troiae". quod autem ad arcem ierunt | |
| serpentes, id est ad templum Minervae, aut [quod] et ipsa inimica | 15 |
| Troianis fuit, aut signum fuit periturae civitatis. sane Bacchylides de | |
| Laocoonte et uxore eius vel de serpentibus a Calydnis insulis venienti- | |
| bus atque in homines conversis dicit}⁴³. sorte dvctvs sic Sallustius | |
| "sorte ductos fusti necat". |