| sollemnis aras anniversario sacrificio religiosas. dici- | 2.202.1 |
| mus autem et sacrificium sollemne, et aras sollemnes, ut apricum | |
| et hominem et locum, ut "aprici meminisse senes" Persius, con- | |
| tra Horatius "cur apricum oderit campum". {⁴³quidam dicunt, quod | |
| continuo quinquennio sacrum eidem deo quotannis fuerit restauratum, | 5 |
| sollemne dici, sive publicum fuerit, sive privatum.}⁴³ tavrvm ingen- | |
| tem non praeter rationem est hoc loco 'ingentem': alibi "iam cornu | |
| petat": in victimis enim ista requiruntur, ut certis numinibus cer- | |
| tae aetatis mactentur animalia. {⁴³mactabat scilicet ut Graecis mala | |
| naufragio provenirent. quid autem sit 'mactare' in quarto libro | 10 |
| innuimus "mactant lectas de more bidentes". sane sciendum rite | |
| Neptuno et Apollini tauros immolandos, nam Iovi non licere: ideo et | |
| in tertio libro prodigium dicit secutum.}⁴³ |