| amica sibi grata. et sciendum, septima luna captam | 2.255.1 |
| esse Troiam: cuius simulacrum apud Argos est constitutum, {⁴³quod | |
| relata victoria constitutum est ad imaginem eius, quae tunc erat divi- | |
| duo orbis modo}⁴³. hinc est quod dicit "oblati per lunam" et | |
| alibi "per caecam noctem". tacitae lvnae aut more | 5 |
| poetico noctem significat, aut physicam rationem dixit. nam cir- | |
| culi septem sunt, Saturni, Iovis, Martis, Solis, Veneris, Mercurii, | |
| Lunae. et primus, hoc est Saturni, vehementer sonat, reliqui | |
| secundum ordinem minus, sicut audimus in cithara. ergo tacita | |
| luna est, cuius circulus, terrae vicinus inmobili, minus sonat alio- | 10 |
| rum comparatione. {⁴³tacitae lvnae] cuius tempore tacetur, quoniam | |
| nocte silentium est, ut "cum tacet omnis ager". aut certe | |
| 'tacitae' serenae, ut "sidera cuncta notat tacito labentia | |
| caelo". vel ipsi taciti, ut "tacitumque obsedit limen | |
| Amatae".}⁴³ | 15 |