| qvis et quis et quibus significat: secundum artem enim | 1.95.1 |
| sic dicimus. ab eo enim quod est 'a qui' in 'bus' mittit, ab eo | |
| quod est 'a quo' in 'is' mittit, sed a tertia declinatione in usu sunt | |
| dativus et ablativus plurales, licet antiqui omnibus usi sint casibus. | |
| denique Cato in originibus ait "si ques sunt populi". et decli- | 5 |
| navit 'ques quium', ut 'puppes puppium'. moenibvs altis propter | |
| Pergama, quae altissima fuerunt, ex quibus omnia alta aedificia | |
| pergama vocantur, sicut Aeschylus dicit. |