| oppetere ore terram petere, id est mori. possumus autem | 1.96.1 |
| sic uti hoc sermone, ut et per se plenus sit et recipiat adiectio- | |
| nem. ergo dicimus et oppetit et mortem oppetit, sicut et exspirat | |
| et animam exspirat. fortissime gentis atqui in artibus legi- | |
| mus superlativum gradum non nisi genetivo plurali iungi. constat | 5 |
| quidem, sed 'gens' nomen est enuntiatione singulare, intellectu | |
| plurale. bene ergo iunxit, in gente enim plures sunt, ut alibi ipse | |
| "ditissimus agri Phoenicum"; non enim unus est ager Phoeni- | |
| cum. item Sallustius "Romani generis disertissimus". {⁴³aut super- | |
| lativo pro comparativo usus videtur, quasi fortissimis comparandus, | 10 |
| non ut vulgo creditur praeferendus.}⁴³ sane quaeritur, cur Diomedem | |
| fortissimum dixerit, cum post Achillem et Aiacem ipse sit tertius, | |
| unde et Sallustius ait "primum Graecorum Achillem". multi | |
| dicunt ideo fortissimum, quia iuxta Homerum et Venerem vulne- | |
| ravit et Martem. alii ad gentem referunt, quod Achilles Thessalus | 15 |
| fuit, Aiax Graecus, Diomedes Danaus. multi ad excusationem Aeneae | |
| volunt fortissimum dictum, a quo eum constat esse percussum, {⁴³ut | |
| Iuvenalis "vel quo Tydides percussit pondere coxam Aeneae"}⁴³. |