tydide vocativus Graecus est; si enim latine diceret, o 1.97.1
Tydida debuit ponere. omnia enim patronymica quae in 'des'
exeunt apud Latinos primae sunt declinationis, ut "saevus ubi
Aeacidae telo iacet Hector". {⁴³Tydides Diomedes, Tydei et Dei-
pyles, Adrasti filiae, filius, qui post captum Ilium ad Italiam venit, 5
quod plenius in XI. libro habes. †eo tempore statua cum in templo
Apollinis Delphici staret, vi quadam divina ad Corcyram migravit <et>
visa est muros Corcyraeorum defendere: nam eius comminatione hostibus
fugatis Corcyra bello exempta est.}⁴³