{⁴³non potvisse quasi semper voluerit.}⁴³ animam hanc quasi 1.98.1
cum dolore 'animam hanc', ac si diceret {⁴³infelicem}⁴³, quae ad labo-
rem nata est. effvndere secundum eos qui dicunt sanguinem
esse animam, ut ipse alibi "purpuream vomit ille animam".
nam alio loco aliorum opinionem sequitur, qui dicunt spiritum esse 5
animam, unde est "atque in ventos vita recessit".