| saevvs magnus, ut superius diximus. {⁴³vel fortis, vel belli- | 1.99.1 |
| cosus, ut est "et saevum Aenean agnovit Turnus in armis". vel | |
| adversus hostes 'saevus', et est epitheton ad tempus; nam incongruum | |
| erat ab Aenea saevum Hectorem dici. aut 'saevus', quod adversum Ante- | |
| norem et Aeneam et Helenum sentiens Helenam non permiserit reddi. | 5 |
| <aut> ideo 'saevus' Hector, quia Aeneas pius. quod autem ait 'Aeacidae | |
| telo' vult ostendere feliciorem Hectorem, cui contigerit ab Achille perire, | |
| quod ipse optaverit ei congressus, sicut in V. Neptunus Veneri loquitur.}⁴³ | |
| et bene elegit, cum quibus perisse debuerit; ipse enim et fortis est, | |
| et numinum proles: recte ergo his iungitur, in quibus talia fuerunt. | 10 |