| sarpedon et in ultima possumus accentum ponere et in | 1.100.1 |
| paenultima: nam Homerus et 'Sarpedonis' declinavit et 'Sarpedon- | |
| tis', unde et varius accentus est: 'Sarpedonis' enim antepaenultima | |
| habet accentum, 'Sarpedontis' paenultima. sed 'Sarpedontis' usur- | |
| pavit; naturalis enim declinatio est 'Sarpedon Sarpedonis', ut | 5 |
| 'Memnon Memnonis, Sinon Sinonis'. si autem genetivum in 'don- | |
| tis' miserit, a circumflexo venit, qui est in ultima syllaba nomi- | |
| nativi, ut Demophῶn Demophῶntis, Laocῶn Laocῶntis. sic ergo | |
| et Sarpedῶn, Sarpedontis. est autem Sarpedon Iovis filius et Lao- | |
| damiae, {⁴³ut alio loco "quin occidit una Sarpedon mea progenies",}⁴³ | 10 |
| occisus a Patroclo, {⁴³Menoeti filio, armis Achillis induto. huius interi- | |
| tum Iuppiter prosecutus dicitur imbre sanguineo.}⁴³ simois nomen hoc | |
| integrum ad nos transiit, unde suo est accentu proferendum. nam | |
| si esset latinum, in antepaenultima haberet accentum, quia secunda | |
| a fine brevis est. {⁴³sane bene fecisse videtur Simoentis mentionem, | 15 |
| ut ibi videatur pati se optavisse, ubi genitus est, ut alibi "tune ille | |
| Aeneas, quem Dardanio Anchisae alma Venus Phrygii ge- | |
| nuit Simoentis ad undam?"}⁴³ svb vndis et 'sub undis' legi- | |
| mus, et 'sub undas'. sed si 'sub undas', 'correpta' intellege, si | |
| 'sub undis', 'volvit'; varia ergo distinctio est. {⁴³correpta rapta.}⁴³ | 20 |