{⁴³svmma dies ultima, ut "supreme Iuppiter". 'dies' autem si 2.324.1
feminino genere ponatur, tempus significat, ut "quam nec
longa dies": si masculino, ipsum diem. et de masculino genere tria
observanda sunt: in qualitate, numero, adverbio; in qualitate 'serenus
dies' dicitur, non 'serena'; numero "bis quinos silet ille dies", 5
non 'bis quinas'; adverbio 'hodie', non 'hac die'. ceterum 'diecula'
nihil praeiudicat, quia multa deminutiva recedunt a nominibus primae
positionis, ut 'scutum' 'scutula', 'canis' 'canicula', 'rana' 'ranunculus'.
inelvctabile quod nemo eluctari possit ut effugiat, cum decem annis
luctati simus.}⁴³ 10