dardaniae Troiae: aut a Dardano Iovis et Electrae filio, 2.325.1
{⁴³quem quidam ab Arcadia profectum venisse ad Phrygiam volunt, alii
de Samothracia ad memorata loca venisse dicunt: qui ex nomine suo
Dardanos populares appellavit: qui ex Samothracia Troiam penates
dicitur detulisse, quos post secum Aeneas ad Italiam vexit; namque 5
Samothraces horum penatium antistites Saos vocabant, qui postea a
Romanis Salii appellati sunt; hi enim sacra penatium curabant: quos
tamen penates alii Apollinem et Neptunum volunt, alii hastatos esse et
in regia positos tradunt. Tusci penates Cererem et Palem et Fortunam
dicunt:}⁴³ aut {⁴³certe}⁴³ secundum Sallustium " a rege Dardanorum Mida, 10
qui Phrygiam tenuit".