fervs ivppiter summae necessitatis est, cum etiam sacer- 2.326.1
dos in convicia ruit deorum: quod servat Vergilius ne umquam
tradat Aeneae. 'ferus' autem invidiose dictum est, {⁴³et ad tempus
epitheton:}⁴³ nam {⁴³Iuppiter}⁴³ aequus est omnibus, ut "rex Iup-
piter omnibus idem". hinc et paulo post "ipse deos in 5
Dardana suscitat arma", hoc est qui aequalis esse consuevit.