| IN VERGILII BVCOLICON LIBRVM | |
| COMMENTARIVS. | |
| Bucolica, ut ferunt, dicta sunt a custodibus boum, id est ἀπὸ | pr.1.1 |
| τῶν βουκόλων: praecipua enim sunt animalia apud rusticos boves. | |
| huius autem carminis origo varia est. nam alii dicunt eo tempore, | |
| quo Xerxes, Persarum rex, invasit Graeciam, cum omnes intra | |
| muros laterent nec possent more solito Dianae sacra persolvi, per- | 5 |
| venisse ad montes Laconas rusticos et in eius honorem hymnos | |
| dixisse: unde natum carmen bucolicum aetas posterior elimavit. | |
| alii dicunt Orestem, cum Dianae Facelitidis simulacrum raptum ex | |
| Scythia adveheret et ad Siciliam esset tempestate delatus, completo | |
| anno Dianae festum celebrasse hymnis, collectis nautis suis et ali- | 10 |
| quibus pastoribus convocatis, et exinde permansisse apud rusticos | |
| consuetudinem. alii non Dianae, sed Apollini Nomio consecratum | |
| carmen hoc volunt, quo tempore Admeti regis pavit armenta. alii | |
| rusticis numinibus a pastoribus dicatum hoc asserunt carmen, ut | |
| Pani, faunis, nymphis ac satyris. et hic est huius carminis titulus. | 15 |
| qualitas autem haec est, scilicet humilis character. tres enim sunt | |
| characteres, humilis, medius, grandiloquus: quos omnes in hoc in- | |
| venimus poeta. nam in Aeneide grandiloquum habet, in georgicis | |
| medium, in bucolicis humilem pro qualitate negotiorum et perso- | |
| narum: nam personae hic rusticae sunt, simplicitate gaudentes, a | 20 |
| quibus nihil altum debet requiri. adhibetur autem ad carmen bu- | |
| colicum, quod debet quarto pede terminare partem orationis: qui | |
| pes si sit dactylus, meliorem efficit versum, ut "nos patriae | |
| fines et dulcia". primus etiam pes secundum Donatum et dacty- | |
| lus esse debet et terminare partem orationis, ut "Tityre". | 25 |
| quam legem Theocritus vehementer observat, Vergilius non adeo; | |
| ille enim in paucis versibus ab ista ratione deviavit, hic eam in | |
| paucis secutus est: Terentianus cum de hoc metro diceret | |
| "plurimus hoc pollet Siculae telluris alumnus", "noster | |
| rarus eo pastor Maro". intentio poetae haec est, ut imitetur | 30 |
| Theocritum Syracusanum, meliorem Moscho et ceteris qui bucolica | |
| scripserunt,—unde est "prima Syracosio dignata est | |
| ludere versu nostra"—et aliquibus locis per allegoriam agat | |
| gratias Augusto vel aliis nobilibus, quorum favore amissum agrum | |
| recepit. in qua re tantum dissentit a Theocrito: ille enim ubique | 35 |
| simplex est, hic necessitate compulsus aliquibus locis miscet figuras, | |
| quas perite plerumque etiam ex Theocriti versibus facit, quos ab | |
| illo dictos constat esse simpliciter. hoc autem fit poetica urbani- | |
| tate: sic Iuvenalis "Actoris Aurunci spolium"; nam Ver- | |
| gilii versum de hasta dictum figurate ad speculum transtulit. et | 40 |
| causa scribendorum bucolicorum haec est: cum post occisum ·iii· | |
| iduum Maiarum die in senatu Caesarem Augustus eius filius contra | |
| percussores patris et Antonium civilia bella movisset, victoria po- | |
| titus Cremonensium agros, qui contra eum senserant, militibus suis | |
| dedit. qui cum non sufficerent, etiam Mantuanorum iussit distribui, | 45 |
| non propter culpam, sed propter vicinitatem, unde est | |
| "Mantua vae miserae nimium vicina Cremonae". perdito ergo | |
| agro Vergilius Romam venit et potentium favore meruit, ut agrum | |
| suum solus reciperet. ad quem accipiendum profectus, ab Arrio | |
| centurione, qui eum tenebat, paene est interemptus, nisi se prae- | 50 |
| cipitasset in Mincium: unde est allegoricos "ipse aries | |
| etiam nunc vellera siccat". postea ab Augusto missis tribus | |
| viris et ipsi integer ager est redditus et Mantuanis pro parte. hinc | |
| est, quod cum in prima ecloga legimus eum recepisse agrum, | |
| postea eum querelantem invenimus, ut "audieras, et fama | 55 |
| fuit; sed carmina tantum nostra valent, Lycida, tela inter | |
| Martia, quantum Chaonias dicunt aquila veniente colum- | |
| bas". nec numerus hic dubius est nec ordo librorum, quippe cum | |
| unus sit liber: de eclogis multi dubitant, quae licet decem sint, | |
| incertum tamen est, quo ordine scriptae sint. plerique duas certas | 60 |
| volunt ipsius testimonio, ultimam, ut "extremum hunc", <et | |
| primam, ut> in georgicis "Tityre, te patulae cecini | |
| sub tegmine fagi"; alii primam illam volunt "prima Syra- | |
| cosio dignata est ludere versu". sane sciendum, vii. eclogas | |
| esse meras rusticas, quas Theocritus x. habet. hic in tribus a bu- | 65 |
| colico carmine, sed cum excusatione discessit, ut in genethliaco | |
| Salonini et in Sileni theologia, vel ut ex insertis altioribus rebus | |
| posset placere, vel quia tot varietates implere non poterat. poetae | |
| vitam in Aeneide diximus. operis explanatio in sequentibus com- | |
| probabitur. sane sciendum Vergilium xxviii. annorum scripsisse | 70 |
| bucolica, unde etiam ipse in fine georgicorum "audaxque iuventa, | |
| Tityre, te patulae cecini sub tegmine fagi". et dicit Donatus, | |
| quod etiam in poetae memoravimus vita, in scribendis carminibus | |
| naturalem ordinem secutum esse Vergilium: primo enim pastoralis | |
| fuit in montibus vita, post agriculturae amor, inde bellorum cura | 75 |
| successit. notandum quoque, bucolica vel georgica, cum apud | |
| Graecos in fine habeant accentum, apud nos in tertia a fine habere: | |
| nam ut in ultima sit, latinitas vetat, ut in paenultima non sit, | |
| brevitatis efficit ratio. etiam hoc sciendum, et personas huius | |
| operis ex maiore parte nomina de rebus rusticis habere conficta, | 80 |
| ut Meliboeus, ὅτι μέλει αὐτῷ τῶν βοῶν, id est quia curam gerit | |
| boum, et ut Tityrus; nam Laconum lingua tityrus dicitur aries | |
| maior, qui gregem anteire consuevit: sicut etiam in comoediis in- | |
| venimus; nam Pamphilus est totum amans, Glycerium quasi dulcis | |
| mulier, Philumena amabilis. personae, sicut supra dixi, rusticae | 85 |
| sunt et simplicitate gaudentes: unde nihil in his urbanum, nihil | |
| declamatorium invenitur; sed ex re rustica sunt omnia negotia, | |
| comparationes et si qua sunt alia. hinc est, quod annos a fructi- | |
| bus computat, ut "post aliquot mea regna videns mi- | |
| rabor aristas", hinc etiam illae comparationes sunt "nam | 90 |
| neque me tantum venientis sibilus austri nec percussa | |
| iuvant fluctu tam litora nec quae saxosas inter d. f. valles". |