| ECLOGA PRIMA. | |
| tityre tv patvlae r. svb t. fagi inducitur pastor qui- | 1.1.1 |
| dam iacens sub arbore securus et otiosus dare operam cantilenae, | |
| alter vero quomodo cum gregibus ex suis pellitur finibus: qui cum | |
| Tityrum respexisset iacentem, ita locutus est. et hoc loco Tityri | |
| sub persona Vergilium debemus accipere; non tamen ubique, sed tan- | 5 |
| tum ubi exigit ratio. quod autem eum sub fago dicit iacere, alle- | |
| goria est honestissima, quasi sub arbore glandifera, quae fuit victus | |
| causa: antea enim homines glandibus vescebantur, unde etiam fagus | |
| dicta est ἀπὸ τοῦ φαγεῖν. hoc videtur dicere: iaces sub umbra fagi | |
| in agris tuis, tuas retentans possessiones, quibus aleris, sicut etiam | 10 |
| glandibus alebantur ante mortales. tv patvlae patulum dicimus | |
| quod patet naturaliter, ut nares, arbor; patens vero est quod et | |
| aperitur et clauditur, ut ostium, oculi. |