| silvestrem mvsam id est rusticum carmen. tenvi avena | 1.2.1 |
| culmo, stipula, unde rustici plerumque cantare consuerunt: alibi | |
| "stridenti miserum stipula disperdere carmen". di- | |
| cendo autem 'tenui avena', stili genus humilis latenter ostendit, quo, | |
| ut supra dictum est, in bucolicis utitur. meditaris quod Graeci | 5 |
| μελετῶ dicunt, per antistoechon 'meditor' dixerunt Latini: l enim | |
| et d interdum sibi invicem cedunt, unde et 'sella' pro sedda dici- | |
| tur a sedendo. |