| invenies alivm si te hic f. a. alium Alexin, id est | 2.73.1 |
| alium puerum formosum, qui te minime spernat. et volunt qui- | |
| dam, hoc loco allegoriam esse antiquam in Augustum, ut intelle- | |
| gamus, invenies alium imperatorem, si te Augustus contemnit pro | |
| agris rogantem. sed melius simpliciter accipimus hunc locum: nam | 5 |
| nihil habet, quod possit ad Caesarem trahi. illud vero paulo post | |
| paene aperte dicetur in Augustum Caesarem "quoniam | |
| Fors omnia versat". |