| ECLOGA TERTIA. | |
| dic mihi damoeta transiit in eclogam plenam iurgii et | 3.1.1 |
| conviciorum pastoralium: qui enim bucolica scribit, curare debet | |
| ante omnia, ne similes sibi sint eclogae. quod etiam Vergilius | |
| fecit: nam prima habet unius otium et alterius, qui de suo agro | |
| pellitur, conquestionem; secunda amantem exprimit rusticum; haec | 5 |
| vero lites habet et altercationem. unde etiam dramatico charactere | |
| scripta est; nam nusquam poeta loquitur, sed introductae tantum | |
| personae. novimus autem tres characteres hos esse dicendi: unum, | |
| in quo tantum poeta loquitur, ut est in tribus libris georgicorum; | |
| alium dramaticum, in quo nusquam poeta loquitur, ut est in co- | 10 |
| moediis et tragoediis; tertium, mixtum, ut est in Aeneide: nam et | |
| poeta illic et introductae personae loquuntur. hos autem omnes | |
| characteres in bucolico esse convenit carmine, sicut liber etiam | |
| iste demonstrat. nam habet in quo tantum poeta loquitur, ut | |
| "Sicelides musae, paulo maiora canamus"; habet mixtum, | 15 |
| ut "extremum hunc, Arethusa, mihi concede laborem" | |
| —nam etiam Gallum illic inducit loquentem—; habet dramaticum, | |
| ut in prima ecloga, item in hac, quam miro ordine, ex rebus com- | |
| munibus veniente, composuit: habet enim in ipso quasi primo oc- | |
| cursu lites et iurgia; inde quaeritur iudex, quo praesente habent | 20 |
| conflictum et disceptationem; sequitur inde sententia, quae universa | |
| concludit. cvivm pecvs ab amaritudine coepit; nam dicendo | |
| 'cuium pecus' ostendit eum esse mercennarium. 'cuium' autem an- | |
| tique ait, vitans homoeoteleuton, ne diceret 'cuius pecus', quod | |
| modo trium est generum. antiqui dicebant sicut 'meus mea meum', | 25 |
| sic 'cuius cuia cuium': Terentius "quid? virgo cuia est?" |