ECLOGA TERTIA.
|
|
dic mihi damoeta transiit in eclogam plenam iurgii et
|
3.1.1
|
conviciorum pastoralium: qui enim bucolica scribit, curare debet
|
|
ante omnia, ne similes sibi sint eclogae. quod etiam Vergilius
|
|
fecit: nam prima habet unius otium et alterius, qui de suo agro
|
|
pellitur, conquestionem; secunda amantem exprimit rusticum; haec
|
5
|
vero lites habet et altercationem. unde etiam dramatico charactere
|
|
scripta est; nam nusquam poeta loquitur, sed introductae tantum
|
|
personae. novimus autem tres characteres hos esse dicendi: unum,
|
|
in quo tantum poeta loquitur, ut est in tribus libris georgicorum;
|
|
alium dramaticum, in quo nusquam poeta loquitur, ut est in co-
|
10
|
moediis et tragoediis; tertium, mixtum, ut est in Aeneide: nam et
|
|
poeta illic et introductae personae loquuntur. hos autem omnes
|
|
characteres in bucolico esse convenit carmine, sicut liber etiam
|
|
iste demonstrat. nam habet in quo tantum poeta loquitur, ut
|
|
"Sicelides musae, paulo maiora canamus"; habet mixtum,
|
15
|
ut "extremum hunc, Arethusa, mihi concede laborem"
|
|
—nam etiam Gallum illic inducit loquentem—; habet dramaticum,
|
|
ut in prima ecloga, item in hac, quam miro ordine, ex rebus com-
|
|
munibus veniente, composuit: habet enim in ipso quasi primo oc-
|
|
cursu lites et iurgia; inde quaeritur iudex, quo praesente habent
|
20
|
conflictum et disceptationem; sequitur inde sententia, quae universa
|
|
concludit. cvivm pecvs ab amaritudine coepit; nam dicendo
|
|
'cuium pecus' ostendit eum esse mercennarium. 'cuium' autem an-
|
|
tique ait, vitans homoeoteleuton, ne diceret 'cuius pecus', quod
|
|
modo trium est generum. antiqui dicebant sicut 'meus mea meum',
|
25
|
sic 'cuius cuia cuium': Terentius "quid? virgo cuia est?"
|
|