menalca alternis dicetis quia quasi iratus fuerat, quod 3.59.1
Damoetae prior locus dabatur, ait 'alternis dicetis': in amoebaeo
enim carmine difficilior pars respondentis est, qui non pro suo ar-
bitrio aliquid dicit, sed aut maiorem aut contrariam format re
sponsionem, ut diximus supra. camenae musae, quibus a 5
cantu nomen est inditum.