ab iove principivm mvsae vel musae meae ab Iove est 3.60.1
principium: vel o musae, sumamus ab Iove principium. est autem
Arati, qui ait Ἐκ Διὸς ἀρχώμεσθα τὸν οὐδέποτ’ ἄνδρες ἐῶμεν ἄρ-
ρητον. iovis omnia plena Lucanus "Iuppiter est
quodcumque vides, quodcumque moveris", ipse alibi "spiritus 5
intus alit, totamque infusa per artus mens agitat molem":
ipse enim est spiritus, sine quo nihil movetur aut regitur.