| phyllida mitte mihi amicam communem causa natalis | 3.76.1 |
| diei, in cuius tantum sacrificio licebat voluptatibus operam dare; | |
| nam in aliis sacrificiis erat castitatis observatio: quod etiam se- | |
| quentia indicant, ubi dicit 'cum faciam vitula frugibus', id est cum | |
| pro frugibus sacrificare coepero, tu tantum venito. sane 'natalis' | 5 |
| apud maiores plenum fuit, licet posteritas 'natalis dies' coeperit: | |
| nam cum Horatius dixerit "natalis grate numeras", Iuvenalis ait | |
| "natali, Corvine, die mihi dulcior haec lux". |