cvm faciam vitvla pro frvgibvs ipse venito cum sa- 3.77.1
crificavero. et figurate 'faciam vitula' ait, ut 'faciam ture', 'faciam
agna': Horatius "seu poscat agna sive malit haedo". dicitur
autem hoc sacrificium ambarvale, quod arva ambiat victima: hinc
ipse in georgicis "terque novas circum felix eat hostia 5
fruges": sicut amburbale vel amburbium dicitur sacrificium, quod
urbem circuit et ambit victima.