| tris pateat caeli spativm non amplivs vlnas ulna | 3.105.1 |
| proprie est spatium, in quantum utraque tenditur manus—dicta | |
| ulna ἀπὸ τῶν ὠλενῶν, id est a brachiis, unde et λευκώλενος dici- | |
| tur—, licet Suetonius ulnam cubitum velit esse tantummodo. sane | |
| haec quaestio varia est: nam alii dicunt significare eum sepulchrum | 5 |
| Caelii, luxuriosi cuiusdam, qui venditis omnibus rebus et consum- | |
| ptis tantummodo sibi spatium reservavit, quod sepulchro sufficeret, | |
| et voluisse eum errorem facere ex caeli et Caelii similitudine, ut | |
| sit: dic mihi, ubinam sepultus est Caelius, cuius tribus ulnis con- | |
| tinetur sepulchrum? alii vero volunt puteum significari, qui est in | 10 |
| Syene, parte Aegypti, quem ad hoc nimiae altitudinis philosophi | |
| effoderunt, ut probarent locum illum esse solum, quem recto intuitu | |
| sol inradiaret: nam viii K#¹¹²³. Iu#¹¹²³. die, quando in centro suo est sol, | |
| lumine suo tam ima illius putei, quam summam terram inradiat. | |
| sed neutrum horum convenit rustico: unde simpliciter intellegendus | 15 |
| est cuiuslibet loci puteus, in quem cum quis descenderit, tantum | |
| caeli conspicit spatium, quantum putei latitudo permiserit. |