| dic qvibvs in terris i. n. r. n. f. quia solvere non | 3.106.1 |
| potuit, ipse aliam obicit quaestionem. et captiose 'quibus in terris' | |
| dixit: hyacinthus enim ubique nascitur flos, qui natus primo est | |
| de Hyacinthi sanguine, postea de Aiacis, sicut etiam Ovidius docet. | |
| est autem rubrum quasi lilium, designans primam Hyacinthi lit- | 5 |
| teram. 'regum' autem 'nomina' non quoniam ipsi reges fuerunt, | |
| sed quia regum filii, ut "magnum reginae sed enim miseratus | |
| amorem", cum de Ariadne diceret, Pasiphaae reginae filia. sane | |
| multi volunt 'nomina regum' pro 'nomen regis' positum, ut sit | |
| quemadmodum illud in Terentio "non perpeti meretricum con- | 10 |
| tumelias", cum de una loqueretur: nam flos iste Hyacinthi tantum, | |
| non et Aiacis nomen retinet. tamen sciendum aenigmata haec, | |
| sicut fere omnia, carere aperta solutione. |