| nec spes libertatis erat nec cvra pecvli nec sperare | 1.32.1 |
| poteram libertatem in oppressa civitate, nec habere curam patri- | |
| monii. 'peculi' autem aut antique dixit, quia omne patrimonium | |
| apud maiores peculium dicebatur a pecoribus, in quibus eorum con- | |
| stabat universa substantia, unde etiam pecunia dicta est a peculio: | 5 |
| aut certe et hoc ad morsum temporum pertinet; nam modo servi | |
| tantum peculium dicimus, ut invidiose patrimonium suum dixerit | |
| peculium, ac si servus esset, quia se diu apud Mantuam servisse | |
| memoravit. sane 'peculi' pro 'peculii' per synaeresin dictum est. |