| exiret victima saeptis saepta proprie sunt loca in | 1.33.1 |
| campo Martio inclusa tabulatis, in quibus stans populus Romanus | |
| suffragia ferre consueverat. sed quoniam haec saepta similia sunt | |
| ovilibus, duo haec invicem pro se ponuntur, ut hoc loco saepta | |
| pro ovilibus posuit, item Lucanus econtra "et miserae | 5 |
| maculavit ovilia Romae", Iuvenalis "antiquo quae | |
| proxima surgit ovili". sane 'pinguis' melius ad victimam, quam | |
| ad caseum refertur. |