| risv cognoscere matrem alludit ad id quod factum est. | 4.60.1 |
| et rem naturalem ait: sicut enim maiores {⁴³se}⁴³ sermone cognoscunt, | |
| ita infantes {⁴³parentes}⁴³ risu se indicant agnoscere. ergo hoc dicit: | |
| incipe parentibus arridere et eis spe ominis boni detrahere sollici- | |
| tudinem, ut et ipsi tibi arrideant: matri enim decem menses attu- | 5 |
| lerunt longa fastidia. alii 'abstulerint' legunt, ut sit: si riseris, | |
| abstulerint decem menses matri tuae longa fastidia, {⁴³quia praegnan- | |
| tes solent fastidia pati}⁴³. |