| cvi non risere parentes n. d. h. m. d. n. d. c. e. sicut | 4.62.1 |
| Vulcano contigit, qui cum deformis esset et Iuno ei minime arri- | |
| sisset, ab Iove est praecipitatus in insulam Lemnum. illic nutritus | |
| a Sintiis, cum Iovi fulmina fabricasset, non est admissus ad epulas | |
| deorum. postea cum rogaret ut vel Minervae coniugium sortiretur, | 5 |
| spretus ab ea est: unde divinos honores non meruit, ad quos {⁴³aut}⁴³ | |
| per convivium numinum, aut per coniunctionem venitur dearum. | |
| hinc est, quod Iunoni agit in primo Aeolus gratias, quod per | |
| eius beneficia divinos honores meruit, ut "tu das epulis accum- | |
| bere divum". {⁴³alii dicunt, quod cum Vulcanus parentes suos diu quae- | 10 |
| reret nec inveniret, sedile fecit tale, ut in eo qui sedisset surgere non | |
| posset. in quo cum adsedisset Iuno nec posset exsurgere, Vulcanus ne- | |
| gavit se soluturum omnino, nisi prius parentes suos sibi monstrasset: | |
| atque ita factum est, ut in deorum numerum reciperetur. sane 'nec | |
| deus hunc mensa' alii ita intellegunt, quasi tam cito extinctus sit, ut | 15 |
| nec Veneri nec Libero potuerit operari.}⁴³ |