| phyllidis ignes Phyllis, {⁴³Sithonis filia,}⁴³ regina Thracum | 5.10.1 |
| fuit. haec Demophoontem, Thesei filium, regem Atheniensium, re- | |
| deuntem de Troiano proelio, dilexit et in coniugium suum rogavit. | |
| ille ait, ante se ordinaturum rem suam et sic ad eius nuptias re- | |
| versurum. profectus itaque cum tardaret, Phyllis et amoris impa- | 5 |
| tientia et doloris impulsu, quod se spretam esse credebat, laqueo | |
| vitam finivit et conversa est in arborem amygdalum sine foliis. | |
| postea reversus Demophoon, cognita re, eius amplexus est truncum, | |
| qui velut sponsi sentiret adventum, folia emisit: unde etiam φύλλα | |
| sunt dicta a Phyllide, quae antea πέταλα dicebantur. sic Ovidius | 10 |
| in metamorphoseon libris. |