| alconis lavdes hic Cretensis sagittarius fuit, {⁴³comes Her- | 5.11.1 |
| culis, ita peritus, ut ictus eius non falleretur: namque positos supra | |
| capita hominum anulos traiciebat; capillos spiculis sagittarum rumpe- | |
| bat; sagittas sine ferro, positis ex adverso gladiorum lancearumve mu- | |
| cronibus, findebat}⁴³. cuius cum filium draco invasisset, tanta arte di- | 5 |
| rexit sagittam, ut ea currens in serpentis deficeret vulnere nec | |
| transiret in filium. {⁴³merito ergo 'laudes', quia talia fecerat.}⁴³ ivr- | |
| gia codri Codrus dux Atheniensium fuit, qui, orto bello inter La- | |
| conas et Athenienses cum respondisset oraculum, illos posse vin- | |
| cere, quorum dux perisset, {⁴³et hostes scientes a Codro abstinerent,}⁴³ ha- | 10 |
| bitu humili profectus est ad hostium vicina tentoria et illic iurgio | |
| eos in suam caedem instigavit et a nullo cognitus fecit locum | |
| oraculo: {⁴³nam Athenienses eo proelio vicerunt}⁴³. |