| vos coryli testes et flvmina nymphis bene testimoniis | 5.21.1 |
| utitur in rebus incredibilibus: nam fletum facile dearum persona | |
| non recipit. et bonis usus est gradibus: fleverunt nymphae, quibus | |
| insita est naturaliter pietas; homines, ad quos mortis pervenit do- | |
| lor; pecudes, quae licet ratione careant, tamen non carent sensu; | 5 |
| ferae crudelitate gaudentes. quam rem rursus, quia incredibilis | |
| est, testimonio conprobat, dicens, hoc et montes loquuntur et sil- | |
| vae. quod autem ait 'coryli testes et flumina' usurpatum est; nam | |
| 'testes flumina' non dicimus: quae enim in 'is' exeunt, neutrum in | |
| 'e' mittunt, ut 'agilis agile', sed nec 'hoc teste' nec 'haec testia' | 10 |
| possumus dicere. unde per definitionem debemus dicere: testes mihi | |
| sunt; quae res? coryli et flumina: sic Horatius "testis Metaurum | |
| flumen", Propertius "testes sunt sidera nobis". |