| nec phoebo g. v. est nec enim pagina ulla Apollini est | 6.11.1 |
| gratior, quam quae Vari nomen gestat in titulo: quod ideo dicit, | |
| quia hanc eclogam constat in honorem Vari esse praescriptam. | |
| dicitur autem ingenti favore a Vergilio esse recitata, adeo ut, cum | |
| eam postea Cytheris {⁴³meretrix}⁴³ cantasset in theatro, quam in fine | 5 |
| Lycoridem vocat, stupefactus Cicero, cuius esset, requireret. et cum | |
| eum tandem aliquando vidisset, dixisse dicitur et ad suam et ad | |
| illius laudem "magnae spes altera Romae": quod iste postea ad | |
| Ascanium transtulit, sicut commentatores loquuntur. |