| pergite pierides hortatur musas ad referenda ea, quae | 6.13.1 |
| Silenus cantaverat pueris: nam vult exequi sectam Epicuream, quam | |
| didicerant tam Vergilius quam Varus docente Sirone. et quasi sub | |
| persona Sileni Sironem inducit loquentem, Chromin autem et Mna- | |
| sylon se et Varum vult accipi. quibus ideo coniungit puellam, ut | 5 |
| ostendat plenam sectam Epicuream, quae nihil sine voluptate vult | |
| esse perfectum. {⁴³sane hoc de Sileno non dicitur fictum a Vergilio, sed | |
| a Theopompo translatum. is enim apprehensum Silenum a Midae re- | |
| gis pastoribus dicit, crapula madentem et ex ea soporatum; illos dolo | |
| adgressos dormientem vinxisse; postea vinculis sponte labentibus libera- | 10 |
| tum de rebus naturalibus et antiquis Midae interroganti disputavisse. | |
| quem alii Mercurii filium, alii Panos et nymphae, alii ex guttis cru- | |
| oris Caeli natum esse dixerunt.}⁴³ chromis et mnasylvs isti pueri | |
| satyri sunt. |