| hinc lapides pyrrhae i. quaestio est hoc loco: nam re- | 6.41.1 |
| lictis prudentibus rebus de mundi origine, subito ad fabulas trans- | |
| itum fecit. sed dicimus, aut exprimere eum voluisse sectam Epi- | |
| cuream, quae rebus seriis semper inserit voluptates; aut fabulis | |
| plenis admirationis puerorum corda mulceri: nam fabulae causa de- | 5 |
| lectationis inventae sunt, ut ipse etiam in georgicis docet dicens | |
| "cetera quae vacuas tenuissent carmina mentes". | |
| {⁴³sane fabula talis est: Iuppiter cum perosum haberet propter feritatem | |
| gigantum genus humanum, scilicet quod ex illorum sanguine editi erant | |
| mortales, diluvio inundavit terras omnesque homines necavit, exceptis | 10 |
| Pyrrha et Deucalione, qui in monte Atho liberati sunt. sed hi ex re- | |
| sponso Themidis saxis post tergum iactis genus hominum reparaverunt, | |
| et Pyrrha quidem reparavit feminas, Deucalio mares. alii dicunt Iovem | |
| Lycaonem, quod ei filium suum apposuisset epulandum, ipsum quidem | |
| fulmine peremisse, fecisse vero diluvium, quo homines perirent, exceptis | 15 |
| Pyrrha, Epimethei filia, et Deucalione, Promethei filio, qui Parnasi | |
| montis altitudine defensi a diluvio sunt et hominum genus, ut supra | |
| dictum est, reparaverunt. sunt qui dicant non ex illis lapidibus ho- | |
| mines factos, sed quia iacuissent sentibus atque fruticibus tecti, lapidibus | |
| excitatos.}⁴³ quod autem dicit 'regna Saturnia', fabularum ordinem | 20 |
| vertit: nam quo tempore Saturnus regnavit, in terris non fuit di- | |
| luvium, sed sub Ogyge, rege Thebanorum. secundum autem dilu- | |
| vium fuit sub Deucalione et Pyrrha. sane sciendum, et per dilu- | |
| vium et per ecpyrosin significari temporum mutationem. {⁴³alii 'Sa- | |
| turnia regna' pro Iovis accipiunt, cuius regno diluvium factum volunt, | 25 |
| sub Deucalione et Pyrrha, non aureo saeculo, quo Saturnus regnavit.}⁴³ |