| cavcaseasqve refert v. f. p. et hic fabulae ordinem | 6.42.1 |
| vertit, quae talis est: Prometheus, {⁴³Iapeti et Clymenes filius,}⁴³ post | |
| factos a se homines dicitur auxilio Minervae caelum ascendisse et | |
| adhibita facula ad rotam Solis ignem furatus, quem hominibus in- | |
| dicavit. ob quam causam irati dii duo mala inmiserunt terris, mu- | 5 |
| lieres et morbos, sicut et Sappho et Hesiodus memorant. quod | |
| tangit etiam Horatius dicens "post ignem aetheria domo sub- | |
| ductum macies et nova febrium terris incubuit cohors". | |
| ipsum etiam Prometheum per Mercurium in monte Caucaso religa- | |
| verunt ad saxum, et adhibita est aquila, quae eius cor exederet. | 10 |
| haec autem omnia non sine ratione finguntur: nam Prometheus vir | |
| prudentissimus fuit, unde etiam Prometheus dictus est ἀπὸ τῆς | |
| προμηθείας, id est a providentia. hic primus astrologiam Assyriis | |
| indicavit, quam residens in monte altissimo Caucaso, nimia cura et | |
| sollicitudine deprehenderat. hic autem mons positus est circa As- | 15 |
| syrios, vicinus paene sideribus, unde etiam maiora astra demonstrat | |
| et diligenter eorum ortus occasusque significat. dicitur autem | |
| aquila cor eius exedere, quod θυμοβόρος est sollicitudo, qua ille | |
| adfectus siderum omnes deprehenderat motus. et hoc quia per | |
| prudentiam fecit, duce Mercurio, qui prudentiae et rationis deus | 20 |
| est, ad saxum dicitur esse religatus. deprehendit praeterea ratio- | |
| nem fulminum {⁴³eliciendorum}⁴³ et hominibus indicavit, unde caelestem | |
| ignem dicitur esse furatus. nam quadam arte ab eodem monstrata | |
| supernus ignis eliciebatur, qui mortalibus profuit, donec eo bene | |
| usi sunt: nam postea malo hominum usu in perniciem eorum ver- | 25 |
| sus est, sicut in Livio lectum est de Tullo Hostilio, qui | |
| eo igni exustus est cum omnibus suis; Numa vero Pompilius im- | |
| pune eo usus est tantum in sacris deorum. hinc est, quod igne | |
| rapto ab iratis numinibus morbi hominibus dicuntur inmissi. {⁴³ergo | |
| secundum fabulam hysterologia est: nam prius fuit, ut Prometheus cri- | 30 |
| men admitteret, post pateretur supplicia; qui tamen postea, praecepto | |
| Iovis occisa per Herculem aquila, liberatus est. alii hunc ferula ignem | |
| de caelo subripuisse ferunt et ideo a Iove religatum ad Caucasum et | |
| volucri obiectum: quem postea ab ipso Iove resolutum, quod eum mo- | |
| nuisset a Thetide abstinere, quia de eius semine nasceretur, qui eum | 35 |
| regno pelleret, sicut ipse Saturnum patrem. cui post sacramentum, quod | |
| eum numquam se soluturum iuraverat, anulum de ipsis vinculis, clauso | |
| de monte Caucaso lapide, dedit ad poenae praeteritae indicium.}⁴³ |