| {⁴³his adivngit hylam Hylas puer, Thiodamantis filius, ob | 6.43.1 |
| speciem Herculi fuit carissimus, quem secutus navigantem cum Argo- | |
| nautis, in finibus Ioniis iuxta Moesiam apud fontem Caici amnis cum | |
| aquatum isset, a nymphis raptus est.}⁴³ his adivngit hylam pue- | |
| rum, comitem Herculis, quem perdidit in finibus Ioniis iuxta My- | 5 |
| siam nec usquam potuit reperire. postea cum esset cognitum, quod | |
| perisset in fonte, ei statuta sunt sacra, in quibus mos fuerat, ut | |
| eius nomen clamaretur in montibus: ad quam imitationem nunc | |
| dicit 'ut litus Hyla Hyla omne sonaret'. {⁴³per transitum rem veram | |
| tetigit; tertio enim ab ephebo puero in monte, comitantibus universis, | 10 |
| nomen eius clamabatur.}⁴³ postremum autem 'la' breve est ideo, quia | |
| vocalis vocalem sequitur: nam omnis vocativus graecus a masculino | |
| veniens, 'a' terminatus, longus est, ut Aenea, Hyla, Palla. {⁴³ordo | |
| tamen est: his adiungit, quomodo Hylam nautae clamassent in fonte | |
| relictum.}⁴³ | 15 |