qvid loqvar avt scyllam nisi qvam fama secvta est 6.74.1
Scyllae duae fuerunt, una Phorci et Creteidos {⁴³nymphae}⁴³ filia, {⁴³virgo}⁴³
pulcherrima. quam cum amaret Glaucus, deus marinus, dum ipse
amaretur a Circe et eam contemneret, illa irata fontem, in quo se
Scylla solebat abluere, infecit venenis: in quem cum descendisset 5
puella, media sui parte in feras mutata est. hanc postea Glaucus
fecit deam marinam, quae classem Vlixis et socios evertisse narra-
tur. {⁴³quidam Scyllam hanc a Neptuno amatam dicunt et per Amphi-
triten, coniugem Neptuni, metuentem paelicis formam, venenis Circes
in monstrum marinum esse mutatam.}⁴³ altera vero Scylla fuit Nisi, 10
Megarensium regis, filia. contra quos dum, devictis iam Athenien-
sibus, pugnaret Minos propter filii Androgei interitum, quem Athe-
nienses et Megarenses dolo necaverant, {⁴³ad}⁴³amatus a Scylla est, Nisi
filia, quae ut hosti posset placere, comam purpuream parenti ab-
scisam ei obtulit, quam Nisus ita habuerat consecratam, ut tamdiu 15
regno potiretur, quamdiu illam habuisset intactam. postea et Scylla,
a Minoe contempta, {⁴³vel}⁴³ dolore, {⁴³quod contempta esset, vel <quod> quasi
parricida a Minoe ad puppim religata tracta sit,}⁴³ in avem {⁴³Cirim}⁴³ con-
versa est, et Nisus extinctus deorum miseratione in avis mutatus
est formam: quae aves hodie, ut ipse in georgicis docet, 20
flagrant inter se magna discordia. modo ergo Vergilius aut poeta-
rum more miscuit fabulas et nomen posuit pro nomine, ut diceret
'Scyllam Nisi' pro 'Phorci'—sicut alibi "domitus Pollucis ha-
benis Cyllarus", cum Castor equorum domitor fuerit; item "et
manibus Procne pectus signata cruentis", cum Philomelae, 25
non Procnes, abscisa sit lingua—: aut certe sit hysteroproteron,
ut quasi utriusque fabulae videatur facere commemorationem, ut
intellegamus 'quid loquar Scyllam Nisi, aut quam fama secuta est,
candida succinctam latrantibus inguina monstris, Dulichias vexasse
rates': aut certe 'aut' bis accipiamus 'quid loquar aut Scyllam 30
Nisi, aut quam fama secuta est', ut est illud in primo "non
ignara mali miseris succurrere disco".