| dvlichias vexasse rates Ithacenses, a monte, {⁴³vel urbe | 6.76.1 |
| Dulichia in regno Vlixis}⁴³. 'vexasse rates' autem per tapinosin dictum | |
| est; nam non vexavit, sed evertit. quod Probus vult hac ratione | |
| defendere, dicens 'vexasse' venire ab eo, quod est 'veho, vecto, | |
| vexo', ut 'vexasse' sit portasse et sine dubio pro arbitrio suo ever- | 5 |
| tisse. {⁴³'vexasse' est enim vis quaedam alieni arbitrii, non enim sui | |
| potens est, qui vehitur. bene ergo inclinatum verbum est; nam qui | |
| fertur et raptatur et huc atque illuc distrahitur 'vexari' proprie dici- | |
| tur: Cato in oratione de Achaeis "cumque Hannibal terram Ita- | |
| liam laceraret atque vexaret", Cicero in Verrinis | 10 |
| "sed ut a barbaris praedonibus vexata esset", item | |
| "di ablati, fana vexata, direptae urbes reperiuntur".}⁴³ |