| ECLOGA NONA. | |
| qvo te moeri pedes? an qvo via d. in v. haec ecloga | 9.1.1 |
| {⁴³dramatico charactere scripta est: inducuntur enim duo pastores; scaena | |
| in agro Mantuano. et haec ecloga}⁴³ continuum non habet carmen, sed | |
| de diversis locis Theocriti aliqua ad eam contulit. sane hoc con- | |
| tinet: Vergilius postquam paene occisus est ab Arrio centurione, | 5 |
| Romam revertens, mandavit procuratoribus suis ut tuerentur agros | |
| {⁴³suos}⁴³ et ad praesens obsequerentur Arrio. modo ergo Moeris, pro- | |
| curator eius, secundum praeceptum patroni portat haedos Mantuam, | |
| quos Arrio offerat. sequitur alter pastor et eum quo pergat inter- | |
| rogat: ille suas deflet miserias, et hinc iam variae praestatur oc- | 10 |
| casio cantilenae. 'quo te Moeri pedes?' subaudis 'ducunt', et est | |
| zeugma a posterioribus. {⁴³quidam hunc ordinem tradunt 'quo te Moeri | |
| pedes? an in urbem? quo ista via ducit'. sane alii ordinem huius | |
| eclogae ita exponunt: cum inmunitatem agrorum Vergilius impetrasset, | |
| lis est exorta de finibus inter eum et eos, qui in proximo agros acce- | 15 |
| perant: ex quibus Clodius quidam dixit, se omnem litem amputaturum | |
| interfecto Vergilio. quem poeta stricto gladio se insequentem fugit in | |
| tabernam carbonariam. et beneficio institoris ex alia parte emissus, | |
| servatus est. inducitur ergo Moeris familiaris Vergilii, referens Ly- | |
| cidae periculum suum et Menalcae, quem nunc pro Vergilio debemus | 20 |
| accipere.}⁴³ |