| vivi pervenimvs id est diu vivendo ad ista pervenimus. | 9.2.1 |
| et ostendit, plerumque obesse hominibus vitae longinquitatem, quae | |
| interdum causa est miseriarum. {⁴³sensus autem talis est: usque eo nos | |
| longa vita perduxit, ut audiremus dicentem 'migrate, haec mea sunt'. | |
| interpositum sane est 'quod numquam veriti sumus'. advena nostri | 5 |
| qui advenerit in nostros agros. et aut Clodium aut Arrium significat.}⁴³ |