nvnc victi id est voti impotes: nam quo modo 'victores' | 9.5.1 |
dicimus voti compotes, qui quod volunt faciunt, sic 'victos' e con- | |
trario voti impotes, qui non possunt facere quod volunt. ceterum | |
quomodo victi sunt Mantuani, qui nec bella gesserunt? {⁴³et 'tristes' | |
ideo, quia dixit 'nunc victi'.}⁴³ fors omnia versat {⁴³id est instabilis | 5 |
est. et}⁴³ nisi hoc ad personam rusticam redigas, aspere contra Augu- | |
stum dictum est, cuius felicitatem, sicut omnia, dicit posse mutari. |